Found 25 Results for: fueritis

  • Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum”. (Liber II Paralipomenon 30, 9)

  • Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; (Liber Nehemiae 1, 8)

  • si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi”. (Liber Nehemiae 1, 9)

  • Flagellabit vos ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vestrum et colliget vos ab omnibus nationibus, ubicumque dispersi fueritis. (Liber Thobis 13, 5)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. (Liber Ecclesiasticus 41, 12)

  • Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra. (Liber Ieremiae 3, 16)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum”. (Liber Ieremiae 42, 18)

  • in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 2)

  • et dixit: “Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 3)

  • Et dicebat illis: “Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. (Evangelium secundum Marcum 4, 24)

  • date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis”. (Evangelium secundum Lucam 6, 38)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina