Found 169 Results for: frater defuncti
“Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob, (Prophetia Malachiae 1, 2)
dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)
Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
Tunc accedens Petrus dixit ei: “Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
dicentes: “Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)
Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?”. Et scandalizabantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 3)
“Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Marcum 12, 19)