Found 1462 Results for: foedus Dei regem David
Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te”. (Liber Genesis 31, 44)
Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. (Liber Genesis 36, 31)
Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)
Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 3, 18)
Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. (Liber Exodus 6, 4)
“Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua”. (Liber Exodus 6, 11)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 6, 13)
Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi”. (Liber Exodus 6, 29)
Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. (Liber Exodus 23, 32)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus”. (Liber Exodus 34, 27)
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. (Liber Leviticus 24, 8)