Found 472 Results for: filium
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. (Evangelium secundum Ioannem 5, 20)
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 23)
Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? (Evangelium secundum Ioannem 6, 62)
Dixit ergo eis Iesus: “Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)
Respondit ergo ei turba: “Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in caelum, dixit: “Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, (Evangelium secundum Ioannem 17, 1)
Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. (Actus Apostolorum 7, 5)
Exposito autem illo, sustulit eum filia pharaonis et enutrivit eum sibi in filium; (Actus Apostolorum 7, 21)
et ait: “Ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei”. (Actus Apostolorum 7, 56)