Found 1174 Results for: fili David
Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)
Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Hosanna filio David”, indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
“Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)
dicens: “Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?”. Dicunt ei: “David”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)
Ait illis: “Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 43)
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 45)
Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “Fili, dimittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
Et ait illis: “Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)