Found 45 Results for: fiant
Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 26)
omnia autem honeste et secundum ordinem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 40)
Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
omnia vestra in caritate fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 14)
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. (Epistula ad Colossenses 3, 21)
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)