Found 317 Results for: familia Iesu
Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: (Epistula ad Philippenses 2, 5)
ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, (Epistula ad Philippenses 2, 10)
Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. (Epistula ad Philippenses 2, 21)
Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Epistula ad Philippenses 3, 8)
Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 3, 12)
ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 3, 14)
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 7)
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 19)
Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. (Epistula ad Philippenses 4, 21)
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 23)