Found 43 Results for: facio
Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio. (Prophetia Ezechielis 36, 36)
Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 14)
“Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur. (Prophetia Habacuc 1, 5)
Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. (Prophetia Malachiae 3, 17)
et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 21)
At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 13)
Respondens autem Iesus dixit illis: “Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)
Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus”. Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Lucam 20, 8)
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)
Dixit ergo eis Iesus: “Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)