Found 48 Results for: duae

  • Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt. (Liber II Maccabaeorum 6, 10)

  • Sanguisugae duae sunt filiae: “Affer, affer!”. Tria sunt insaturabilia, et quattuor, quae numquam dicunt: “Sufficit!”: (Liber Proverbiorum 30, 15)

  • Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile eruitur negotians a neglegentia, et non iustificabitur caupo a peccatis. (Liber Ecclesiasticus 26, 28)

  • Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae”, dicit Dominus Deus Israel. (Liber Isaiae 17, 6)

  • “Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? (Liber Ieremiae 33, 24)

  • Et pennae eorum extentae desuper; duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum. (Prophetia Ezechielis 1, 11)

  • “Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt (Prophetia Ezechielis 23, 2)

  • Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; (Prophetia Ezechielis 35, 10)

  • et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna. (Prophetia Ezechielis 37, 22)

  • Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. (Prophetia Ezechielis 40, 39)

  • Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae. (Prophetia Ezechielis 40, 40)

  • Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis. (Prophetia Ezechielis 40, 44)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina