Found 529 Results for: dies
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati”. (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. (Evangelium secundum Lucam 15, 13)
Et ait ad discipulos: “Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. (Evangelium secundum Lucam 17, 22)
Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique (Evangelium secundum Lucam 19, 43)
“Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur”. (Evangelium secundum Lucam 21, 6)
Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 22)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; (Evangelium secundum Lucam 21, 34)
Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 1)
Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 7)
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 29)
Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. (Evangelium secundum Lucam 23, 54)