Found 401 Results for: desertum Cades et Barne et Mare Marizo et Mare Iericho et Nagev et mare Mare Jerusalem
Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 29)
Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 14)
Et statim Spiritus expellit eum in desertum. (Evangelium secundum Marcum 1, 12)
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. (Evangelium secundum Marcum 1, 35)
Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. (Evangelium secundum Marcum 2, 13)
Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea (Evangelium secundum Marcum 3, 7)
Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. (Evangelium secundum Marcum 4, 1)
Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Marcum 4, 41)
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. (Evangelium secundum Marcum 5, 21)