Found 2131 Results for: des
Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi uxorem. (Liber Exodus 22, 15)
Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei; (Liber Exodus 22, 25)
De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi. (Liber Exodus 22, 29)
Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)
Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)
Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. (Liber Exodus 23, 24)
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale. (Liber Exodus 25, 7)
Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)
In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur. (Liber Exodus 26, 17)
quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. (Liber Exodus 26, 19)