Found 97 Results for: cuncta

  • Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)

  • Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum”. (Liber II Paralipomenon 19, 7)

  • Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit: “Audite me, Iuda et habitatores Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius, et cuncta evenient vobis prospera”. (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem praepositi operantium Iahath et Abdias Levitae de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui dirigebant opus. Omnes autem Levitae scientes organis canere (Liber II Paralipomenon 34, 12)

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Iudae, (Liber II Paralipomenon 34, 24)

  • Ecce colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius”. Rettuleruntque itaque regi cuncta, quae dixerat. (Liber II Paralipomenon 34, 28)

  • interrogavit sapientes, qui tempora noverant, et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum — (Liber Esther 1, 13)

  • Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat. (17a) Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam (17b) et dixit: “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. (17c) Domine, Domine, rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. (17d) Tu enim fecisti caelum et terram et quidquid mirabile caeli ambitu continetur; (17e) Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. (17f) Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman pro salute Israel; (17g) hoc autem non feci, ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus. (17h) Et non facio ea in arrogantia neque in gloriae cupiditate, Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine! (17i) Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, parce populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et delere hereditatem tuam. (17k) Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de terra Aegypti. (17l) Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti tuae; et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium”. (17m) Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. (17n) Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat. (17o) Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde. (17p) Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit: (17q) “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem praeter te, Domine, (17r) quoniam periculum in manu mea est. (17s) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti. (17t) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris novem reges tradidisti. (17u) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti. (17v) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti. (17x) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti. (17y) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es et donasti ei vitae annos quindecim. (17z) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Annae petenti in desiderio animae filii generationem donasti. (17aa) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in finem. (17bb) Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi te, Domine, Deus meus. (17cc) Tu nosti quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum. (17dd) Deus, tu nosti quoniam non manducavi de mensa exsecrationum et vinum libationum eorum non bibi. (17ee) Tu nosti quoniam a die translationis meae non sum laetata, Domine, nisi in te solo. (17ff) Tu scis, Deus, quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est, exsecror illud tamquam pannum menstruatae et non indui illud in die bona. (17gg) Et nunc subveni orphanae mihi et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis et gratam me fac coram eo et converte cor eius in odium oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei. (17hh) Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte luctum nostrum in laetitiam et dolores nostros in sanitatem. (17ii) Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum. (17kk) Appare, Domine; manifestare, Domine!”. (Liber Esther 4, 17)

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12a) Quomodo praecepit eis uti suis legibus in omni civitate et auxiliari illis et uti inimicis et adversariis ipsorum, sicut vellent, in uno die, (12b) in omni regno Artaxerxis, quarta decima die duodecimi mensis, id est Adar. (12c) Hoc est exemplar epistulae: (12d) “Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum satrapis ac omnibus, qui nostrae iussioni oboediunt, salutem dicit. (12e) Multi nimia bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam; (12f) et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. (12g) Nec contenti sunt gratiarum actionem ex hominibus auferre, sed etiam vaniloquiis eorum, qui bono imperiti sunt inflati, Dei quoque cuncta cernentis et malum odientis arbitrantur se posse fugere sententiam. (12h) Saepe autem et multi in potestate constituti, amicorum, quibus credita erant officia consilio, participes facti sunt effusionis sanguinis innocentis et implicati calamitatibus insanabilibus, (12i) cum isti perversis et mendacibus cuniculis deciperent sinceram principum benignitatem. (12k) Quae res non tam ex veteribus probatur historiis quam ex his, quae in promptu sunt, intuentibus, quae pestilentia indigne dominantium perpetrata sunt. (12l) Unde in posterum providendum est paci omnium provinciarum. (12m) Si diversa iubeamus, quae sub oculis veniunt, discernimus semper cum clementissima attentione. (12n) Aman enim filius Amadathi, Macedo, alienusque a Persarum sanguine et a pietate nostra multum distans, a nobis hospitio susceptus est. (12o) Et tantam in se expertus humanitatem, quam erga omnem gentem habemus, ut pater noster publice vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem semper secundus. (12p) Qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu. (12q) Nam nostrum servatorem et permanentem benefactorem Mardochaeum et irreprehensibilem consortem regni nostri Esther cum omni gente ipsorum tortuosis quibusdam atque fallacibus machinis expetivit in mortem; (12r) hoc cogitans, ut, illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas. (12s) Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa repperimus; sed e contrario iustissimis utentes legibus (12t) et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio et nobis et patribus nostris regnum est optima dispositione directum. (12u) Bene igitur facietis non utentes litteris, quas Aman filius Amadathi direxerat. (12v) Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est Susan, ipse, qui machinatus est cum omni cognatione sua, pendet in patibulo, Deo, qui gubernat omnia, celeriter ei reddente quod meruit. (12x) Exemplar autem huius edicti, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. (12y) Quibus debetis esse adminiculo, ut contra eos, qui in tempore tribulationis eos aggrediuntur, se possint defendere quarta decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12z) Hanc enim diem omnipotens Deus destinatam in interitum electi generis eis vertit in gaudium. (12aa) Unde et vos inter sollemnes vestros dies hanc habetote diem insignem et celebrate eam cum omni laetitia, (12bb) ut nunc et in posterum illa nobis et benevolis Persis sit salus, illis autem, qui nobis insidiantur, memoria perditionis. (12cc) Omnis autem civitas et provincia, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne in ira pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibus invia, sed etiam bestiis et volatilibus in sempiternum abominabilis relinquatur. Valete”. (Liber Esther 8, 12)

  • Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. (Liber Esther 9, 23)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina