Found 1041 Results for: cui
Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine (Liber Exodus 27, 9)
Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. (Liber Exodus 27, 17)
in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur. (Liber Exodus 28, 32)
Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; (Liber Exodus 28, 33)
Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus; (Liber Exodus 29, 15)
quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 16)
Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus; (Liber Exodus 29, 19)
quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 20)
Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum (Liber Exodus 30, 3)
Cui ille respondit: “Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. (Liber Exodus 32, 22)
Cui respondit Dominus: “Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. (Liber Exodus 32, 33)
Respondit: “Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit”. (Liber Exodus 33, 19)