Found 13 Results for: crastinum

  • Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; (Liber Leviticus 7, 16)

  • Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri. (Liber Iosue 7, 13)

  • Et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die. (Liber I Maccabaeorum 5, 27)

  • Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies. (Liber Proverbiorum 27, 1)

  • Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: “Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique. (Liber Ieremiae 20, 3)

  • Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit. (Prophetia Ionae 4, 7)

  • Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)

  • In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “Sequere me”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 43)

  • In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)

  • et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. (Actus Apostolorum 4, 3)

  • Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem, (Actus Apostolorum 4, 5)

  • In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina