Found 3356 Results for: cor

  • Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. (Liber Genesis 2, 20)

  • Et ait Dominus Deus ad serpentem: “Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3, 14)

  • Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)

  • paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6, 6)

  • Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)

  • Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate. (Liber Genesis 6, 11)

  • Cumque vidisset Deus terram esse corruptam ­ omnis quippe caro corruperat viam suam super terram ­ (Liber Genesis 6, 12)

  • dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6, 13)

  • Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam. (Liber Genesis 7, 2)

  • De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram, (Liber Genesis 7, 8)

  • Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines: (Liber Genesis 7, 21)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina