Found 6 Results for: convenerant

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria; (Liber II Maccabaeorum 14, 28)

  • Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 57)

  • Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. (Actus Apostolorum 1, 6)

  • Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant; (Actus Apostolorum 10, 27)

  • Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. (Actus Apostolorum 16, 13)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina