Found 11 Results for: confirma
Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es! (Liber II Samuelis 7, 25)
Et accedens ad lectum comprehendit comam capitis eius et dixit: “Deus Israel, confirma me, Domine, Deus Israel, in hoc die”. (Liber Iudith 13, 7)
Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. (Liber Psalmorum 7, 10)
Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me. (Liber Psalmorum 51, 14)
Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. (Liber Psalmorum 68, 29)
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma. (Liber Psalmorum 90, 17)
Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est. (Liber Ecclesiasticus 29, 3)
Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi. (Liber Ecclesiasticus 42, 11)
Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 9)
ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos”. (Evangelium secundum Lucam 22, 32)
Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; (Apocalypsis Ioannis 3, 2)