Found 97 Results for: christum
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. (Evangelium secundum Lucam 2, 26)
Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “Tu es Filius Dei”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)
Dixit autem illis: “Vos autem quem me esse dicitis?”. Respondens Petrus dixit: “Christum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 20)
Dixit autem ad illos: “Quomodo dicunt Christum filium David esse? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
Coeperunt autem accusare illum dicentes: “Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse”. (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 26)
Et dixit eis: “Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, (Evangelium secundum Lucam 24, 46)
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)
Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. (Actus Apostolorum 3, 17)