Found 1198 Results for: caelum et terram
Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. (Evangelium secundum Lucam 24, 51)
Et dicit ei: “Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)
Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius (Evangelium secundum Ioannem 9, 6)
Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. (Evangelium secundum Ioannem 12, 24)
Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in caelum, dixit: “Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, (Evangelium secundum Ioannem 17, 1)
Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)
Ut ergo dixit eis: “Ego sum!”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)
Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. (Evangelium secundum Ioannem 21, 9)
Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)