Found 133 Results for: audite

  • Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. (Liber Ieremiae 6, 18)

  • “Sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic: Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. (Liber Ieremiae 7, 2)

  • Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)

  • Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. (Liber Ieremiae 9, 19)

  • Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. (Liber Ieremiae 10, 1)

  • “Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem. (Liber Ieremiae 11, 2)

  • quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; (Liber Ieremiae 11, 4)

  • Et dixit Dominus ad me: “Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. (Liber Ieremiae 11, 6)

  • Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam. (Liber Ieremiae 11, 7)

  • Audite et auribus percipite; nolite elevari, quia Dominus locutus est. (Liber Ieremiae 13, 15)

  • et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas. (Liber Ieremiae 17, 20)

  • et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae et habitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius, (Liber Ieremiae 19, 3)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina