Found 8 Results for: arguet
Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis. (Liber Iob 13, 10)
Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? (Liber Iob 21, 31)
Numquid pro tua pietate arguet te et veniet tecum in iudicium? (Liber Iob 22, 4)
Qui corripit gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam? (Liber Psalmorum 94, 10)
Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum. (Liber Proverbiorum 18, 17)
Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium. (Liber Isaiae 2, 4)
Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: (Evangelium secundum Ioannem 16, 8)