Found 38 Results for: alter
Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. (Liber Genesis 11, 3)
alter vero Eliezer: “Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio pharaonis”. (Liber Exodus 18, 4)
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, (Liber Exodus 21, 18)
cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius. (Liber Exodus 25, 19)
et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens. (Liber Exodus 26, 13)
Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, (Liber Numeri 11, 26)
Dixeruntque alter ad alterum: “Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum!”. (Liber Numeri 14, 4)
Ipse vocabatur Elimelech et uxor eius Noemi et duo filii alter Mahalon et alter Chelion Ephrathaei de Bethlehem Iudae. Ingressique regionem Moabitidem morabantur ibi. (Liber Ruth 1, 2)
unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa. (Liber I Samuelis 14, 5)
Et dixit sacerdos: “Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo”. Et ait David: “Non est huic alter similis; da mihi eum”. (Liber I Samuelis 21, 10)
Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: “Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. (Liber II Samuelis 12, 1)
Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit alter alterum et interfecit eum. (Liber II Samuelis 14, 6)