Found 794 Results for: Wallensis Ierusalem
“Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem. (Liber Ieremiae 11, 2)
Et dixit Dominus ad me: “Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. (Liber Ieremiae 11, 6)
Et dixit Dominus ad me: “Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)
Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. (Liber Ieremiae 11, 13)
“Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Iudae et superbiam Ierusalem multam; (Liber Ieremiae 13, 9)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; (Liber Ieremiae 13, 13)
adulteria tua et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae. Super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Ierusalem! Non mundaberis; usquequo adhuc?”. (Liber Ieremiae 13, 27)
Luget Iuda, et portae eius languescunt et contristatae iacent in terra, et clamor Ierusalem ascendit. (Liber Ieremiae 14, 2)
et homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum. (Liber Ieremiae 14, 16)
Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem. (Liber Ieremiae 15, 4)
Quis enim miserebitur tui, Ierusalem, aut quis contristabitur pro te, aut quis ibit ad rogandum de pace tua? (Liber Ieremiae 15, 5)