Found 794 Results for: Wallensis Ierusalem
“Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem? (Liber II Paralipomenon 32, 10)
Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem dicens: “Coram altari uno adorabitis et in ipso comburetis sacrificia”? (Liber II Paralipomenon 32, 12)
Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)
Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum. (Liber II Paralipomenon 32, 19)
Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 32, 22)
Multi etiam deferebant munera Domino in Ierusalem et res pretiosas Ezechiae regi Iudae, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus. (Liber II Paralipomenon 32, 23)
Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 32, 25)
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. (Liber II Paralipomenon 32, 26)
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum in ascensu ad sepulcra filiorum David; et celebravit eius exsequias universus Iuda et omnes habitatores Ierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 32, 33)
Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 33, 1)
Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “In Ierusalem erit nomen meum in aeternum”. (Liber II Paralipomenon 33, 4)
Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Paralipomenon 33, 7)