Found 534 Results for: Verbum

  • Dixitque mulier ad Eliam: “Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est”. (Liber I Regum 17, 24)

  • Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: “Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae”. (Liber I Regum 18, 1)

  • Accedens autem Elias ad omnem populum ait: “Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum”. Et non respondit ei populus verbum. (Liber I Regum 18, 21)

  • Responditque rex Israel: “Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea”. (Liber I Regum 20, 4)

  • Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: “Circumdate civitatem!”. Et circumdederunt eam. (Liber I Regum 20, 12)

  • Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt: “Frater tuus Benadad”. Et dixit eis: “Ite et adducite eum”. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. (Liber I Regum 20, 33)

  • Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat. (Liber I Regum 22, 38)

  • Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est. (Liber II Regum 2, 22)

  • Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini. (Liber II Regum 4, 44)

  • Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: “Percute, obsecro, gentem hanc caecitate!”. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. (Liber II Regum 6, 18)

  • Dixit autem Eliseus: “Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae”. (Liber II Regum 7, 1)

  • Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini. (Liber II Regum 7, 16)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina