Found 539 Results for: Venit
et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum. (Liber I Maccabaeorum 11, 15)
Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)
Et iunxit et venit Damascum et perambulabat omnem regionem illam. (Liber I Maccabaeorum 12, 32)
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam; (Liber I Maccabaeorum 12, 33)
Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 12, 41)
Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit (Liber I Maccabaeorum 12, 42)
et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 13, 22)
Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quae est ad mare; (Liber I Maccabaeorum 15, 11)
Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec: (Liber I Maccabaeorum 15, 15)
Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis. (Liber I Maccabaeorum 15, 32)