Found 12723 Results for: Ut
Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)
eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; (Epistula ad Ephesios 5, 11)
omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, (Epistula ad Ephesios 5, 13)
Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, (Epistula ad Ephesios 5, 15)
Mulieres viris suis sicut Domino, (Epistula ad Ephesios 5, 22)
quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. (Epistula ad Ephesios 5, 23)
Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. (Epistula ad Ephesios 5, 24)
Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, (Epistula ad Ephesios 5, 26)
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. (Epistula ad Ephesios 5, 27)
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; (Epistula ad Ephesios 5, 28)