Found 12723 Results for: Ut
Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. (Epistula I ad Corinthios 15, 22)
Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; (Epistula I ad Corinthios 15, 23)
deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (Epistula I ad Corinthios 15, 25)
Novissima autem inimica destruetur mors; (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. (Epistula I ad Corinthios 15, 27)
Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 28)
Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? (Epistula I ad Corinthios 15, 29)
Ut quid et nos periclitamur omni hora? (Epistula I ad Corinthios 15, 30)