Found 12723 Results for: Ut
In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit. (Actus Apostolorum 28, 7)
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum. (Actus Apostolorum 28, 8)
Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. (Actus Apostolorum 28, 11)
inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos, (Actus Apostolorum 28, 13)
Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. (Actus Apostolorum 28, 16)
Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)
contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)
At illi dixerunt ad eum: “Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum. (Actus Apostolorum 28, 21)
Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur”. (Actus Apostolorum 28, 22)
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)
cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros (Actus Apostolorum 28, 25)
Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient!”. (Actus Apostolorum 28, 28)