Mosaico decorativo

Found 12723 Results for: Ut

  • sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae. (Liber Leviticus 13, 28)

  • Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus. (Liber Leviticus 13, 31)

  • Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute, (Liber Leviticus 13, 35)

  • non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est. (Liber Leviticus 13, 36)

  • Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint, (Liber Leviticus 13, 38)

  • intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est. (Liber Leviticus 13, 39)

  • Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis. (Liber Leviticus 13, 42)

  • Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis. (Liber Leviticus 13, 43)

  • Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!". (Liber Leviticus 13, 45)

  • in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto, (Liber Leviticus 13, 48)

  • si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti. (Liber Leviticus 13, 49)

  • et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa, (Liber Leviticus 13, 51)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina