Found 12723 Results for: Ut
Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias). (Liber Genesis 26, 21)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra”. (Liber Genesis 26, 22)
Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, (Liber Genesis 26, 23)
Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum. (Liber Genesis 26, 25)
Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum, (Liber Genesis 26, 26)
et locutus est eis Isaac: “Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?”. (Liber Genesis 26, 27)
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini”. (Liber Genesis 26, 29)
Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace. (Liber Genesis 26, 31)
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”. (Liber Genesis 26, 32)
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27, 1)
fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar”. (Liber Genesis 27, 4)
Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. (Liber Genesis 27, 5)