Mosaico decorativo

Found 12723 Results for: Ut

  • Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere”. (Liber Numeri 14, 9)

  • Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est”. (Liber Numeri 14, 12)

  • Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, (Liber Numeri 14, 13)

  • Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens: (Liber Numeri 14, 17)

  • Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum”. (Liber Numeri 14, 19)

  • Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam. (Liber Numeri 14, 24)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Numeri 14, 26)

  • Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! (Liber Numeri 14, 28)

  • non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. (Liber Numeri 14, 30)

  • Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit. (Liber Numeri 14, 31)

  • Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram ­ annus pro die imputabitur ­ quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. (Liber Numeri 14, 34)

  • Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur”. (Liber Numeri 14, 35)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina