Found 12723 Results for: Ut
in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. (Liber Numeri 10, 6)
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. (Liber Numeri 10, 7)
Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. (Liber Numeri 10, 8)
Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)
Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Numeri 10, 10)
Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 10, 19)
Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli”. (Liber Numeri 10, 29)
Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”. (Liber Numeri 10, 36)
Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “Quis dabit nobis ad vescendum carnes? (Liber Numeri 11, 4)
Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man”. (Liber Numeri 11, 6)
Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii. (Liber Numeri 11, 7)
Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". (Liber Numeri 11, 12)