Found 12723 Results for: Ut
Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? (Epistula Iacobi 4, 12)
Age nunc, qui dicitis: “Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus”; (Epistula Iacobi 4, 13)
pro eo ut dicatis: “Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud”. (Epistula Iacobi 4, 15)
Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est. (Epistula Iacobi 4, 16)
Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, (Epistula Iacobi 5, 2)
aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)
Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. (Epistula Iacobi 5, 5)
Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit. (Epistula Iacobi 5, 9)
Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)
Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “Est” est, et “Non” non, uti non sub iudicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)
Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans. (Epistula Iacobi 5, 16)
Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex; (Epistula Iacobi 5, 17)