Found 12723 Results for: Ut
Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; (Epistula ad Titum 3, 8)
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae. (Epistula ad Titum 3, 9)
Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare. (Epistula ad Titum 3, 12)
Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. (Epistula ad Titum 3, 13)
Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. (Epistula ad Titum 3, 14)
Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis. (Epistula ad Titum 3, 15)
Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro (Epistulam ad Philemonem 1, 1)
ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum; (Epistulam ad Philemonem 1, 6)
propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu; (Epistulam ad Philemonem 1, 9)
qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis, (Epistulam ad Philemonem 1, 11)
quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii. (Epistulam ad Philemonem 1, 13)
Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. (Epistulam ad Philemonem 1, 14)