Found 1102 Results for: Usque
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. (Prophetia Amos 9, 2)
Usque ad terminum eiecerunt te, omnes viri foederis tui deceperunt te, invaluerunt adversum te viri pacis tuae; qui comedunt tecum, ponent insidias subter te. Non est prudentia in eo. (Prophetia Abdiae 1, 7)
et transmigratio prima filiorum Israel possidebit terram Chananaeorum usque ad Sareptam; et transmigratio Ierusalem, quae in Sapharad est, possidebit civitates austri. (Prophetia Abdiae 1, 20)
Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo. (Prophetia Ionae 2, 6)
Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. (Prophetia Ionae 3, 5)
Et dixit Deus ad Ionam: “Putasne bene irasceris tu super hedera?”. Et dixit: “Bene irascor ego usque ad mortem”. (Prophetia Ionae 4, 9)
Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur. (Prophetia Michaeae 1, 7)
quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 9)
Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel. (Prophetia Michaeae 1, 15)
Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. (Prophetia Michaeae 4, 3)
et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum. (Prophetia Michaeae 4, 7)
Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 8)