Found 1102 Results for: Usque
sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum. (Liber Psalmorum 133, 3)
Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. (Liber Psalmorum 135, 8)
Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: “Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea”. (Liber Psalmorum 137, 7)
Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. (Liber Psalmorum 147, 6)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius. (Liber I Maccabaeorum 1, 3)
et dixerunt ad eos: “Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 33)
Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum. (Liber I Maccabaeorum 2, 38)
et nominatus est usque ad ultimum terrae et congregavit pereuntes. (Liber I Maccabaeorum 3, 9)
Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis. (Liber I Maccabaeorum 3, 16)
Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim. (Liber I Maccabaeorum 3, 24)
Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti (Liber I Maccabaeorum 3, 32)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)