Found 802 Results for: Tuum
Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; (Liber Ieremiae 30, 10)
non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. (Liber Ieremiae 30, 13)
Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: “Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel”. (Liber Ieremiae 31, 7)
Statue tibi lapides, pone tibi signa, dirige cor tuum in iter, viam, in qua ambulasti; revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. (Liber Ieremiae 31, 21)
Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno. (Liber Ieremiae 32, 21)
dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; (Liber Ieremiae 42, 2)
“Annuntiate Aegypto et auditum facite in Magdolo, et resonet in Memphi et in Taphnis, dicite: “Sta et praepara te, quia devoravit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt”. (Liber Ieremiae 46, 14)
Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. (Liber Ieremiae 46, 27)
Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 49, 16)
SADE. Clamet cor tuum ad Dominum super muros filiae Sion; deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. (Lamentationes 2, 18)
COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de profunditate lacus. (Lamentationes 3, 55)