Found 384 Results for: Tunc

  • Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: “De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes”. Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt: (Liber Iosue 9, 6)

  • Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: “Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis”. (Liber Iosue 10, 6)

  • Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: “Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon”. (Liber Iosue 10, 12)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat”. (Liber Iosue 20, 6)

  • Tunc vocavit Iosue Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum Manasse (Liber Iosue 22, 1)

  • Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel. (Liber Iudicum 5, 8)

  • Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. (Liber Iudicum 5, 11)

  • Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus. (Liber Iudicum 5, 13)

  • Tunc calcaverunt ungulae equorum in cursu praecipiti fortium suorum. (Liber Iudicum 5, 22)

  • Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. (Liber Iudicum 6, 28)

  • Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes”. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. (Liber Iudicum 7, 11)

  • Quibus ait Samson: “Si talia facitis, utique ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam”. (Liber Iudicum 15, 7)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina