Found 384 Results for: Tunc
Iesus autem dixit illi: “Amice, ad quod venisti!”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)
Tunc ait illi Iesus: “Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 56)
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)
Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 67)
Tunc coepit detestari et iurare: “Non novi hominem!”. Et continuo gallus cantavit; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 74)
Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)
Tunc dicit illi Pilatus: “Non audis quanta adversum te dicant testimonia?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 13)
Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 16)
Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 26)
Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)