Found 384 Results for: Tunc
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “Magister, volumus a te signum videre”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)
Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 44)
Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 26)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “Dissere nobis parabolam zizaniorum agri”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 43)
Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 1)
Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
Tunc Iesus dixit discipulis suis: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)