Found 20 Results for: Tulitque

  • Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi. (Liber Genesis 11, 31)

  • Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12, 5)

  • Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)

  • Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi. (Liber Genesis 31, 9)

  • Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)

  • Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit. (Liber Genesis 41, 42)

  • tulitque sescentos currus electos et quidquid in Aegypto curruum fuit et bellatores in singulis curribus. (Liber Exodus 14, 7)

  • Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro. (Liber Leviticus 8, 25)

  • Et gavisus est sacerdos tulitque ephod et theraphim ac sculptile et profectus est in medio populi. (Liber Iudicum 18, 20)

  • Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)

  • Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram. (Liber I Samuelis 17, 49)

  • Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui. (Liber I Samuelis 18, 2)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina