Found 224 Results for: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae
et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae, (Epistula ad Hebraeos 5, 9)
Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius. (Epistula Iacobi 1, 18)
Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, (Epistula I Petri 1, 22)
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)
Et multi sequentur eorum luxurias, propter quos via veritatis blasphemabitur; (Epistula II Petri 2, 2)
Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)
Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)