Found 2521 Results for: Tribus Ex Israel
Hae sunt aquae Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. (Liber Numeri 20, 13)
Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)
Dixeruntque filii Israel: “Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus”. (Liber Numeri 20, 19)
nec voluit acquiescere Israeli, ut concederet transitum per fines suos; quam ob rem divertit ab eo Israel. (Liber Numeri 20, 21)
“Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba. (Liber Numeri 20, 24)
Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel. (Liber Numeri 20, 29)
Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. (Liber Numeri 21, 1)
At Israel voto se Domino obligans ait: “Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius”. (Liber Numeri 21, 2)
Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma. (Liber Numeri 21, 3)
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. (Liber Numeri 21, 6)
Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth, (Liber Numeri 21, 10)
Tunc cecinit Israel carmen istud: “Ascendat puteus. Concinite ei. (Liber Numeri 21, 17)