Found 2521 Results for: Tribus Ex Israel
Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 24)
Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)
Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel: (Prophetia Ezechielis 29, 6)
Neque erunt ultra domui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur eos, et scient quia ego Dominus Deus”. (Prophetia Ezechielis 29, 16)
In die illo germinare faciam cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 29, 21)
Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me. (Prophetia Ezechielis 33, 7)
Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: “Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus?”. (Prophetia Ezechielis 33, 10)
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)
Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel”. (Prophetia Ezechielis 33, 20)
“Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 33, 24)
Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui per eos transeat; (Prophetia Ezechielis 33, 28)
“Fili ho minis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus? (Prophetia Ezechielis 34, 2)