Found 495 Results for: Tod
Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum; (Liber Genesis 2, 15)
Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. (Liber Genesis 3, 24)
Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)
Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum”. (Liber Genesis 18, 19)
Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit”. (Liber Genesis 26, 5)
Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi”. (Liber Genesis 28, 15)
Vovit Iacob etiam votum dicens: “Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum, (Liber Genesis 28, 20)
Dixitque Laban: “Quid tibi dabo?”. At ille ait: “Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. (Liber Genesis 30, 31)
tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)
Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat, (Liber Genesis 39, 22)
Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)