Found 1232 Results for: Tibi
Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non?”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 37)
Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)
Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 17)
Ait illi Iesus: “Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 34)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
dicens: “Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Marcum 2, 11)
et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
Et interrogabat eum: “Quod tibi nomen est?”. Et dicit ei: “Legio nomen mihi est, quia multi sumus”. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
Et non admisit eum, sed ait illi: “Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui”. (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
et tenens manum puellae ait illi: “Talitha, qum!” — quod est interpretatum: “Puella, tibi dico: Surge!” - . (Evangelium secundum Marcum 5, 41)