Found 1232 Results for: Tibi
Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare”. Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi. (Liber Thobis 6, 18)
et dixit: “Benedictio tibi sit, fili, boni et optimi patris fili. O infelicitas malorum, quia excaecatus est vir iustus et faciens eleemosynas!”. Et incubuit lacrimans super collum Thobiae filii fratris sui. (Liber Thobis 7, 7)
Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: “Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili. (Liber Thobis 7, 10)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis”. Et dixit Thobias: “Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes”. Et Raguel dixit ei: “Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem”. (Liber Thobis 7, 11)
Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: “Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem”. (Liber Thobis 7, 12)
“Forti animo esto, filia. Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio tuo. Forti animo esto!”. Et exiit. (Liber Thobis 7, 17)
Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: “Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 5)
Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 15)
Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: “Benedictus Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi!”. (Liber Thobis 9, 6)
Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)
Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae; nationes multae venient tibi ex longinquo et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum et munera sua in manibus suis habentes regi caeli. Generationes generationum dabunt in te laetitiam, et nomen electae erit in saecula saeculorum. (Liber Thobis 13, 11)