Mosaico decorativo

Found 1232 Results for: Tibi

  • sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. (Liber Deuteronomii 22, 7)

  • quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; (Liber Deuteronomii 23, 5)

  • et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. (Liber Deuteronomii 23, 6)

  • Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 15)

  • sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 23, 21)

  • Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 23, 22)

  • Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 25)

  • non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 24, 4)

  • Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi. (Liber Deuteronomii 24, 6)

  • sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit. (Liber Deuteronomii 24, 11)

  • sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 24, 13)

  • sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 24, 15)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina